{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.13","citation":"Symmachus, Epistulae 2.13","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.13.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Cum civiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii stili honore percurrerem – magis enim contigisse me omnia quam satisfecisse singulis fateor –, ctiam leges eius bonis pacis admiscui, quas ut noveram priscis ademisse admirationem, ita reservasse nobis parem gloriam non putabam. verum haec recens sanctio de fideicommissis et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi quam subditis modum ponere. atque utinam privata avaritia mentem latoris intellegat et mores de legibus trahat! neque enim latet, quid sponte ceteros velit facere, qui suspecta conpendia primus exhorruit. ego certe vereor, ne improborum sitis ad se existimet pertinere quaestum caducum fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege neque pudore cohibentur. ergo quia dominorum condicio restricta est, privatis cupiditatibus medicina iuris occurrat. frigent iamdiu apud homines criminosos vetera decreta, quorum vigor cum latoribus suis occidit. tantum denuo legibus severitatis addendum est, quantum flagitia creverunt. alioquin, si maioris partis deseritur emendatio, frustra se asperis sanctionibus solus imperator adstrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 2.12","label":"Liber Secundus., Section 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.12"},"next":{"citation":"Epistulae 2.14","label":"Liber Secundus., Section 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.14"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}