{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.18","citation":"Symmachus, Epistulae 2.18","ref":"2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.18.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":113,"text":"Ita votis in te meis felix eventus adrideat, ut ego graviter fero fratrem Hephaestionem per te mihi cognitum, per se probatum nescio quid amaritudinis incidisse. et quia virtutum tuarum contemplatio facit, ut illius fortunae adplicem, quod apud te minore momento est, ad preces versus, ut tibi respondeas famamque cogites, rogo. praesta hoc contubernio, praesta iudicio tuo, ut tibi non desit patientia, si illi modus defuit. nolo videaris despectu amici satisfacere cuidam nuper Romam regresso, cuius apud nos querella auxit gloriam tuam. certe Eusebius medicorum potissimus obsequio tuo a me traditus et ad leniendas oportunus offensas iam poterit amara condire ; de cuius facetiis duo spondeo, nec Hephaestioni temperamentum nec tibi defuturum esse solacium. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 2.17","label":"Liber Secundus., XVII a. 382. Symmachus Flaviano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.17"},"next":{"citation":"Epistulae 2.19","label":"Liber Secundus., XVIIII a. 382–383. Symmachus Flaviano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.19"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}