{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.35","citation":"Symmachus, Epistulae 2.35","ref":"2.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.35.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":131,"text":"XXXV ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Ego quoque in scribendo formam vetustatis amplector nimisque miror, quod mihi librarii error obrepserit, qui solitus epistulis meis nomina sola praeponere, usum simplicem novella adiectione mutavit. sed id casu potius quam consulto factum liquebit, si recorderis, numquam superiores litteras meas istiusmodi titulo sorduisse. et tamen utcumque ista res accidit, gratulor novi aliquid oblatum, quod me ab solito respondendi genere vindicaret. quousque enim dandae ac reddendae salutationis verba blaterabimus, cum alia stilo materia non suppetat? at olim parentes etiam patriae negotia, quae nimc angusta vel nulla sunt, in familiares paginas conferebant. id quia versis ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intemptata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. iuvit igitur me culpa, quam dilui, et si non fallor, tibi quoque. viam dedit inusitata referendi.","prev":{"citation":"Epistulae 2.34","label":"Liber Secundus., Section 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.34"},"next":{"citation":"Epistulae 2.36","label":"Liber Secundus., XXXVI a. 385. Symmachus Flaviano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.36"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}