{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.36","citation":"Symmachus, Epistulae 2.36","ref":"2.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.36.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Ergo adeo conplacitum est communi parenti, ut te longius, quam vellem, necesse sit detineri? an tibi urbanarum tanta vitatio est, ut exspectationem meam pia causatione frustreris? et revera nihil hic agitur aut dicitur, quod bonus animus et sincera natura possit amplecti. sed utcumque ista sunt, si Romae ageres, adiutu inter nos mutuo fortasse mitescerent; nunc graviores rerum omnium offensiones utpote solus experior. exempli causa unum accipe, de quo reliqua coniectes. Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant virgines sacri Vestalis antistites. consulti pontifices, priusquam reverentiam sublimis sacerdotii aut longae aetatis usum vel condicionem temporis praesentis expenderent, absque paucis, qui nie secuti sunt, ut eius effigiem statuerent, adnuerunt. ego, qui adverterem, neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire neque more fieri, quod Numa auctor, Metellus conservator religionum omnesque pontifices maximi numquam ante meruerunt, haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent inusitatum censentibus; exemplum modo vitandum esse rescripsi, ne res iusto orta principio brevi ad indignos per ambitum perveniret. ne longum loquar, ipsa verba ad te misi bonis probata sed numero fortasse vincenda, licet in decretis pontificum non sit eadem forma, quae curiae est. sed hoc quoque parvi faciet inscientia. quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoveret. quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem vitae cursum faciant participata solacia.","prev":{"citation":"Epistulae 2.35","label":"Liber Secundus., Section 35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.35"},"next":{"citation":"Epistulae 2.37","label":"Liber Secundus., Section 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.37"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}