{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.46","citation":"Symmachus, Epistulae 2.46","ref":"2.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.46.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Ferunt Socraten, si quando excidit cupitis aut destinatis, id sibi utile, quod evenerat , aestimasse; nam meriti sui securus interpres ea coniectabat esse meliora, quae casus dabat, quam quae animus adpetebat. sequor sapientis exemplum et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus intra summam decretam populi voluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, aceederet. nam quando prohibuisset privata custodia desperatae gentis impias manus, cum viginti et novem Saxonum fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies viderit? nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem velimque, si ita facile factu est, hanc munificentiam principis Libycarum largitione mutari. nam gladiaturae idoneos communi cura... prospiciet, quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. nostros, quibus ursorum lectio et conparatio iam pridem credita est, pervectos ad te temporis aestimatione non ambigo. sed si cursualium praepositorum avaritia retardantur, erit beneficentiae tuae moras. quibus tenentur, absolvere . vale.","prev":{"citation":"Epistulae 2.45","label":"Liber Secundus., XXXXV a. 382–394. Symmachus Flaviano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.45"},"next":{"citation":"Epistulae 2.47","label":"Liber Secundus., XXXXVII a. 385. Symmachus Flaviano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.47"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}