{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.57","citation":"Symmachus, Epistulae 2.57","ref":"2.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.57.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"LVII ante a. 383. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Diu domo abesse decreveram, iucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano , cui Arabianae nomen est, exigebam, sed quia fors versat humana nec semper ex voto destinata succedunt, praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant, speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt, non differo expectationem tuam, coactu in tractatu senatum commoneri sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicavit, nihil publicatum, nihil lectum est, quantitas postulatae rei excessit opulentiam, re cognita vastum silentium cunctis stupor subitus imperavit, quo longius prodeunte placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes, quamvis ipse dixerim, Romae aut in proximis positos vel evocari debere vel consuli, quorum non debet ob eam cautionem futuram ut statutis ordinis polliceantur adsensum, habes omnem rem, de qua quid sentiam, satis nosti, tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse ad solacium proficit.","prev":{"citation":"Epistulae 2.56","label":"Liber Secundus., Section 56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.56"},"next":{"citation":"Epistulae 2.58","label":"Liber Secundus., Section 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.58"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}