{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.7","citation":"Symmachus, Epistulae 2.7","ref":"2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.7.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"VII a. 383. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Fortunatum te cumprimis hoc in tempere iudicarem, quod exemptus patriae incommodis otiaris, nisi scirem bonos cives et tui similes gravius adversa ferre, quae non vident. ea quippe rerum natura est, ut quidquid ab altero cognoscitur, asperius et maius habeatur. adde, quod integer animus putat innocentiam suam minui, si periculosis desit suorum. haec ego, non ut celerem reditum tibi suadeam, sed ut noveris in communibus malis nihil esse, quod properes, quid enim iuvares curam publicam, quamquam omnium prudentissimus, si redires? iam primum consilio locus nullus est, dum in deliberando persona censentium pondus sententiis facit. quando resistitur potiori, quando ceditur pari? dehinc praesens Status non sapientiam sed fortunam requirit. defectum timemus annonae pulsis omnibus, quos exerto et pleno ubere Roma susceperat. fac, ut his remediis convalescamus: quanto nobis odio provinciarum constat ista securitas? dii patrii, facite gratiam neglectorum sacrorum! miseram famem pellite! quamprimum revocet urbs nostra, quos invita dimisit! plura tecum loqui, quam necesse est, de adversis communibus non libet, cura ut valeas, et quidquid humana ope maius est, diis permitte curandum.","prev":{"citation":"Epistulae 2.6","label":"Liber Secundus., Section 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.6"},"next":{"citation":"Epistulae 2.8","label":"Liber Secundus., VIII a. 382. Symmachus Flaviano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.8"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}