{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 3.45","citation":"Symmachus, Epistulae 3.45","ref":"3.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.45.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":128,"text":"Concedo in leges tuas et ἀρχαïσμὸν scribendi non invitus adfecto. tu tamen fac memineris, illud potius simplex nonnullis videri, quod sequentis aetatis usus recepit. vis, ut epistulis nostris more maiorum nuda nomina praeferantur? si tibi vetustatis tantus est amor, pari studio in verba prisca redeamus, quibus salii canunt et augures avem consulunt et decemviri tabulas condiderunt. iamdudum his renuntiatum est, ut successio temporum placita priora mutavit. an si nobis scribenda sit forensis oratio, Iovem deosque ceteros Catonis lege praefabimur, ne nobis vitio detur vel neglegentia antiquitatis vel inscitia? atqui praestat Tullium sequi, qui ignorata maioribus usurpat exordia. sed quid ego de hoc plura, cum sim tibi dicto audiens atque herbam dederim voluntati tuae? ut saepe scribas, nequaquam mihi orandus es. efficiet adsiduitas litterarum mearum, ut mutui admonearis officii.","prev":{"citation":"Epistulae 3.43","label":"Liber Tertius., Ad Siburium. XXXXIII a. 376. Symmachus Siburio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.43"},"next":{"citation":"Epistulae 3.46","label":"Liber Tertius., Section 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.46"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}