{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 3.5","citation":"Symmachus, Epistulae 3.5","ref":"3.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.5.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":112,"text":"V ante a. 388. SYMMACHVS IVLIANO. Aiunt, qui callent rhetoricam disciplinam, nihil esse controversiae, ubi eadem partium iussa sunt. imaginem propositae rei postulas? mitto decantatas meditationum iudicialium fictiones et mania simulacra causarum: vel haec nostri silentii diuturnitas materiae talis exemplum est. obicies mihi dissimulati officii neglegentiam: in te haec refertur oratio. ergo quia pares sumus, dulce conludium est, ut cum altero neuter expostulet. veniam cum dederis, impetrasti. sed cur aequis tecum condicionibus ago iam melior causa est, qui prior emendo utriusque delictum? videro, quae tua futura sit in referendo sermone curatio. ego in viam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem . neque ex ea re adfecto gratiam. satis mihi laudis est invidiam silentii diluisse . vale.","prev":{"citation":"Epistulae 3.4","label":"Liber Tertius., Section 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.4"},"next":{"citation":"Epistulae 3.6","label":"Liber Tertius., Section 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.6"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}