{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 3.60","citation":"Symmachus, Epistulae 3.60","ref":"3.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.60.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":129,"text":"Alius fortassis existimet serum esse munus, quod anni superioris consul exoluat: ego sentio me atque alios, qui procul degimus, amicitiae fiducia ad hoc locorum esse dilatos, illis vero continuo satisfactum, quorum tamdiu memor esse non posses. nam qui statim munificus est, ipsis quodammodo magistratus sui fascibus admonetur; qui ex intervallo reddit officia, testatur eos se maluisse differre, quorum oblivionem dies longior non posset obducere. video igitur, an se quispiam credat ordine aliis aut honore postpositum: ego me intellego pura adfectione praelatum. neque enim satis amicus est, cui sollemne aliquid statim redditur; honestior est illa securitas, quae putat sibi deforme non esse, si quid diu familiaribus debeatur. quare velim credas, moram quoque ipsam mihi iucundam fuisse. sic iudico, sic interpretor, quae dudum aliis ex more delata sunt, nobis amore servata.","prev":{"citation":"Epistulae 3.59","label":"Liber Tertius., LVIII a. 382. ad Ricomerem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.59"},"next":{"citation":"Epistulae 3.61","label":"Liber Tertius., Section 61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.61"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}