{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 3.70","citation":"Symmachus, Epistulae 3.70","ref":"3.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.70.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Dominum meum et fratrem nostrum Flavianum celsum virtutibus et honoribus virum iustitiae tuae exsortem esse non patior. merito pro honoribus eius, quae causa poscit, allego sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaevis dissignata dicuntur. unde mihi maior fiducia, posse rem graviter vindicari, cum tua quoque fama pulsata sit. querellae autem genus hominum eius suggestio, si iusseris, persequetur, quia multiplex iniuria modum epistulae familiaris excedit. non minora etiam filius inlustris viri, et ipse iam honoris et meriti, in sua proconsulari possessione toleravit, quae ad unius quidem pertinent noxam sed ad utriusque contemptum . ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tunc amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere, ut ad inlustrem virum, qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia beneficii tui quam suorum dolor et querella perveniat.","prev":{"citation":"Epistulae 3.69","label":"Liber Tertius., Section 69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.69"},"next":{"citation":"Epistulae 3.71","label":"Liber Tertius., Ad Timasium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.71"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}