{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.18","citation":"Symmachus, Epistulae 4.18","ref":"4.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.18.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Falso apud me venandi studio gloriaris, cum thymum facundiae spirent litterae tuae. ne mihi os subleveris! alia otii, alia negotii signa sunt. acres herbas olet rusticus, vino anhelus est ganeo, nautam sequitur gravedo: vos amici Camenarum flores ructatis Heliconis. quas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, quae venatica festa mentiris? censen posse me retrahi a voluminum studio in eas artes, quas tibi adrogas? ne primaevus quidem, cum ferret aetas, Amyclaeos aut Molossos alere curavi: tantum abest, ut haec annis in senectam vergentibus velim, candidior postquam tondenti barba cadebat. sed fac velle me obire nonnumquam rusticas voluptates: cui tandem primorum senatus tanta vacationis felicitas suppetit, ut inter patriae curas respiret opere silvestri? conperisti haud dudum frumentarias magnae urbis querellas; successit huic olei penuria, et adhuc manet de fruge causatio. hinc rerum fessi viros curiae oratum remedia legavimus, et spes est, clementissimum divinumque principem salutari ope consulturum petitis. interea laborantium murmure strepit civitas. tu nunc, amice, venaris et nimis anxios deliciarum tuarum iactatione sollicitas. sed qui fieri potest, ut talem tantumque te perscrutandis cubilibus leporum credam vacare? unde ergo est, quod iisdem litteris a me poscis historiam, quibus canum tuorum festos ac profestos dies praedicas? dissimulari studia vera non possunt; nam fateris invitus inter figmenta ludicra morbum legendi. non ibo longius. priscas Gallorum memorias deferri in manus tuas postulas. revolve Patavini scriptoris extrema, quibus res Gai Caesaris explicantur, aut si inpar est desiderio tuo Livius, sume ephemeridem C. Caesaris decerptam bibliotheculae meae, ut tibi muneri mitteretur. haec te origines situs pugnas, et quidquid fuit in moribus aut legibus Galliarum, docebit. enitar, si fors votum iuvet, etiam Plinii Secundi Germanica bella conquirere. tantisper esto contentus fide operis oblati, et fratrem nostrum Minervium scriptorum meorum doctissimum et benignissimum iudicem – cur dicam iudicem, quem malo plausorem? – fac socium lectionis. quamquam hoc a te scio nequaquam petendum; nihil enim bonae rei inter vos dividi amor aequus ac mutuus sinit.","prev":{"citation":"Epistulae 4.17","label":"Liber Quartus., Ad Protadium. XVII a. 380?","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.17"},"next":{"citation":"Epistulae 4.19","label":"Liber Quartus., XVIIII a. 395. ad Protadium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.19"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}