{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.30","citation":"Symmachus, Epistulae 4.30","ref":"4.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.30.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"XXX a. 396–397. AD PROTADIVM. Silentii inter nos simile scis esse delictum, atque ideo mihi iniuste culpae datur, quod utrique commune est. et tamen defensio mihi suppetit; quia nec profectiones commeantium notae sunt, et tu non iisdem sedibus inmoraris, dum aut Treviros civica religione aut Quinque Provincias otii voluntate commutas. mihi Romae iugis est statio et maior nunc causa residendi, ex quo me viri excelsi germani tui praesentis et cura retinet et iuvat gloria. una igitur via sociare scripta potuisti, quae frater et fratri aequandus acciperent. quod a te gaudeo vel sero curatum. nec tamen, cum a litteris teinperares, ullam decessionem diligentiae in me tuae factam putavi. tanta est enim securitas verae amicitiae, ut de sua fide aestimationem mutui amoris adsumat. plura in hunc modum dicere piget. quare transeo ad eam sermonis tui partem, quae orationum mearum desiderium videtur attingere. ais in manus tuas scripta nostra venisse fratre nostro Minervio proditore, qui frivolis meis litterata potius curiositate quam iusta delectatione non abstinet. si tibi tantum otii est, ut ad fastidium detergendum nonnulla etiam insulsa conquiras, quidquid stilo elaboravimus, exhibebo securus veniae, quam mihi spendet animi tui caritas. paene praeterii, quod loco principe accusare debueram: itane epistularum nostrarum simplex usus interiit, ut paginis tuis lenocinia aevi praesentis anteferas? redeamus quin ergo ad infucatos nominum titulos, et cum dicitur aut redditur salus, nihil ipsis vocabulis nostris honoratius aut blandius esse ducamus. exemplo certe tibi sit epistula mea, quam si spreveris aemulari, et adrogantiae notatus videbor et ceteris adgregatus, quorum magnus suspectus in verbis est, nullus cultus in sensibus.","prev":{"citation":"Epistulae 4.29","label":"Liber Quartus., XXVIIII a. 396–397. ad Protadium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.29"},"next":{"citation":"Epistulae 4.31","label":"Liber Quartus., XXXI a. 400. ad Protadium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.31"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}