{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.32","citation":"Symmachus, Epistulae 4.32","ref":"4.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.32.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":110,"text":"Crescere inter nos cotidie amoris debitum volo, sed epistulis tuis nihil opto debere , quae mihi plerumque exprobrantur ut desidi. ergo geminis litteris tuis non simul mihi redditis pari numero, sed coniuncta emissione respondeo. valemus, quantum aetas admittit declivis in senium. raro nobis ager visitur, sed multo rarior est apud me usus legendi. tibi et rusticari et erudiri plurimum licet. inde est, quod nos frequenter adloqueris, quia omne tempus, ut quaeratur ingenio, otio vindicatur. sed fiduciae tuae audacia nostra non cesserit. haurias licet monumenta priscorum et ipse paginis ediscenda committas: sollicitabo te arentibus verbis scriptis tuis, quae et amore et iudicio legere me necesse est, ut conpensem illorum damna, quae neglego.","prev":{"citation":"Epistulae 4.31","label":"Liber Quartus., XXXI a. 400. ad Protadium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.31"},"next":{"citation":"Epistulae 4.33","label":"Liber Quartus., XXXIII. ad Protadium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.33"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}