{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.4","citation":"Symmachus, Epistulae 4.4","ref":"4.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.4.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Agendis tibi gratiis pro Flaviano filio meo usquequaque me inparem sentio, et cum sint verba rebus faciliora, beneficii tui magnitudinem dictis aequare non possum. neque enim mea tantum gratulatio est, quod cum illo honor amissus revertit in gratiam : senatus bonique omnes inter se hanc laetitiam partiuntur. quocirca arduum est, ut unius sermo conpenset, quod tantorum contraxit adfectio. dabis igitur veniam pro re pauca dicenti. maius quiddam est honorem restituere quam dedisse; illud enim fieri fortuna consentit, hoc contra ipsam praestat humanitas. praemiserat alia exempla clementiae receptus caelo principum parens et Flaviano meo multa casibus detracta reddiderat; reservatus est unus et potissimus bonitatis titulus heredi, quem magnitudinis tuae monitu paternis beneficiis d. n. Honorius adiecit interpretatus scilicet, divo principi tempus non animum defuisse. nunc perfecta sunt a successore consimili interrupta fato opera clementiae. fastigium quoddam lenissimus et augustissimus princeps coeptis genitoris inposuit, cui ad vicem gratiae te ac tui similes opto monitores. nam summis imperii moderatoribus pia et decora suadentes instrumenta sunt boni saeculi. est quidem rectori nostro divini fontis ingenium et omnium virtutum cursu prompta natura; sed ut imagine uti mihi liceat, optimos gubernatores haut mediocriter etiam manus remigum iuvat. te vero famae eius amiciorem cum fides militiae tum necessitudinis reddit adfectio. hinc est, quod illi promerendi undique amoris vias invenis et maioribus occupatum mones privata fata respicere. humani casus in fugam versi sunt nihilque in senatu maestum resedit. aliis tributus, aliis integratus est honor. uni familiae debetur, quidquid singuli sumus. sed iam servabo epistulae terminos. vereor enim ne haec ipsa adferant fastidium praeclarae verecundiae tuae, cum aequare non possint vicem gratiae. illa te potius gaudia munerentur, quae meritorum securitas parit. nolo ex verbis cuiusquam speres tanti beneficii solutionem. prae ceteris nosti, solum conscientiae bonae praemium satisfacere posse magna praestantibus. unum tamen tamquam inmoderatus adicio, ut iugiter in Flaviano meo beneficia tua diligas.","prev":{"citation":"Epistulae 4.3","label":"Liber Quartus., III. cs. cs.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.3"},"next":{"citation":"Epistulae 4.5","label":"Liber Quartus., V (IIII) a. 397. ad Stilichonem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.5"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}