{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.5","citation":"Symmachus, Epistulae 4.5","ref":"4.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.5.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":123,"text":"Quid de Afrorum dolore et militarium virorum querellis consultus praecepto sacro amplissimus ordo censuerit, plene atque aperte gestorum curialium inspectione cognosces . sed quia me quoque familiariter indicem gestae rei esse iussisti, summatim, quae decreta sunt, non tacebo. lectis d. n. Honorii Aug. litteris atque sententiis decursisque omnibus paginis, quae Gildonis crimina continebant, par bonorum motus erupit. consulti igitur in senatu more maiorum – neque enim sine legitimo ordine iudicii auctoritas stare potuisset –, ingenti causae devotis sententiis satisfecimus. adiecta est post rei damnationem pro alimentis populi R. supplicatio. in metu enim sumus, ne obsit commeatibus annonariis medii temporis mora et perturbatio plebis oriatur. veniet in manus tuas, quid pronuntiaverim. reperies et facti huius me adseruisse iustitiam et apud d. n. Arcadium causam publicae egisse concordiae.","prev":{"citation":"Epistulae 4.4","label":"Liber Quartus., IIII (VII) a. 399. ad Stilichonem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.4"},"next":{"citation":"Epistulae 4.6","label":"Liber Quartus., Section 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.6"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}