{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.61","citation":"Symmachus, Epistulae 4.61","ref":"4.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.61.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Tuentius tuus in utramvis aurem somnum capessat; nihil enim magna dignitas a paupere petit. sit fortasse plerisque ipsa inopia gravis, habet tamen alieni oneris exceptionem. adice, si placet, securitati eius sacerdotii privilegium et unius hominis munimenta multiplica. mihi videtur validior esse omnibus vacationis remediis exhausta fortuna. sed velim noveris, quaesitores glebae senatoriae protinus adfuturos speraudamque Tuentii veniam pleniorem, si fidem paupertatis eius exploratio ratam fecerit. interea tutus prioribus gestis agat liberum. nihil novabitur post inlustris viri Felicis pro illo iudicationem, modo ut allegatas dudum senatoris angustias adstruat examinis diligentia. nunc mihi tu amice obiurgandus es, qui cum vicina itinera perstrinxeris, flectere ad nos habenas longum putasti. dedisset Hispania Romae posito morae veniam ; novit enim summittere desideria sua cunctarum provinciarum parenti, nec ita avara est, ut nobis propria bona nolit ostendere. quare fraudati gratia tua secundos amicitiae fructus sedulo postulamus: ut quotiens fors copiam dederit, legamus saltem, quem videre maluimus.","prev":{"citation":"Epistulae 4.60","label":"Liber Quartus., LX (LXI) a. 399. ad Euphrasium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.60"},"next":{"citation":"Epistulae 4.62","label":"Liber Quartus., Section 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.62"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}