{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.63","citation":"Symmachus, Epistulae 4.63","ref":"4.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.63.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Fas sit dicere, equorum curulium copia iam non egemus; sed incitat nos praeturae mora ad desiderium numeri largioris. si igitur dulcis est, ut solet, mandati mei executio , quattuor ex grege Laudicianorum quadrigas, quas tua defloret electio, ad me opto deduci, cum primum mare navigatio verna patefecerit. ego pretium, quod signaverint litterae tuae, in rem missis renumerabo. quamquam hoc spondere non debui, quia fides amicitiae syngrapham non requirit. credo mireris, cur non potius de gregibus tuis postulem, qui potissimos Hiberorum nobilitate praevertunt. fastidium patitur uniformis spectaculi civitas nostra, cuius satietas mibi varietate vincenda est. tuae modo diligentiae sit adhibere iudicium et ex alienis stabulis aequare laudem tuorum. uam cum res amici agitur. hos quoque proprios debes putare, quos eligis.","prev":{"citation":"Epistulae 4.62","label":"Liber Quartus., Section 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.62"},"next":{"citation":"Epistulae 4.64","label":"Liber Quartus., LXIIII (LXV). ad Euphrasium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.64"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}