{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.64","citation":"Symmachus, Epistulae 4.64","ref":"4.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.64.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":119,"text":"Nemo umquam pervector epistularum tuarum vacuus eiusdem muneris mei ad te revertit; tu tamen infrequentiam nobis vitio ducis et ultro curam tuae adsiduitatis exprobras. facis hoc amantium more, apud quos officiorum talium, etiam cum redundant , sitis magna est, nec tantum epistulas meas poscis, sed oratiunculas quoque nostras nondum tibi editas deferri in manus tuas praecipis. quae res videtur ostendere , quid iudicii habeas de iis. quas ante sumpsisti. nullum enim desiderium ad secunda progreditur, si priora displiceant. misi igitur ex recentioribus oratiunculis meis quinque numero, quarum mihi iam fiduciam fecit publicus favor. sed post sententiam de illis gentis togatae adhuc expectatione iudicii tui pendeo; quod volo iuratus emittas, quia convenit vinciri sacramento fidem, si quando amicitia in suspicionem venit gratiae.","prev":{"citation":"Epistulae 4.63","label":"Liber Quartus., LXIII (LXIIII) a. 400. ad Euphrasium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.63"},"next":{"citation":"Epistulae 4.65","label":"Liber Quartus., LXV (LXVI). ad Euphrasium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.65"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}