{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.70","citation":"Symmachus, Epistulae 4.70","ref":"4.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.70.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"Discedenti mihi curam legare dignatus es amicitiae congruentem, ut famae atque actibus tuis accommoda non silerem. causa igitur postulante fungor iniunctis. video enim basilicae pontisque rationem recte quidem Bonoso praesidali viro esse mandatam , cui et vigilantia superest ad luminandas publicae rationis ambages et fides ad persequenda, quae examen invenerit; sed vereor, ne ludificationibus res iniuncta frigescat obluctante eo, quem socium discussionis accepit, atque ideo clam te esse non patior, eo rem deduci, ut labes magna sumptuum publicorum studio certaminis occulatur . quid enim sibi vult ista coniunctio in ea praesertim discussione, quae ipsum quaesitorem videtur adstringere? quare huic tandem parti adhibenda correctio est et ad unum, quem sponte delegeris, inquisitionis summa referenda adiectis vestrae apparitionis auxiliis, quo minora officia fidem praebitorum vel invectorum cogantur aperire. probabit exitus, quantum reip. tua cura prospexerit, cum cohibitis sumptibus novis consummationi operum satisfecerit summa reliquorum.","prev":{"citation":"Epistulae 4.69","label":"Liber Quartus., LXVIIII (LXX) a. 387. ad Eusignium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.69"},"next":{"citation":"Epistulae 4.71","label":"Liber Quartus., LXXI (LXXII) a. 397? ad Eusignium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.71"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}