{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.71","citation":"Symmachus, Epistulae 4.71","ref":"4.71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.71.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"Summo gaudio, quotiens scribis, adficior, et tum maxime, cum abest amaritudo querimoniae. nunc stilus tuus ab usitata iucunditate dissensit. arguebat enim falso iniquitatem quandam pignoris mei, cum quo tibi limitum nulla certatio est. itaque litteras contra ius amicitiae ad eum missas repressi, ne amantem tui dolor iustus offenderet . fuit autem matri eius cum procuratore tuo finalis in Sicilia quaestio, quam disceptatio non, ut scribis, Venusti, sed alterius rectoris absolvit. ergo in utraque persona error suggerentis retectus eam pignoris mei eximet invidiam. advertes ergo pro singulari verecundia tua, cui potissimum parti satisfactio debeatur. et nihil de praesenti fortuna istius loquor, quae scribentem debuit temperare. adde, quod pecuniarias causas usque ad detrimentum amicitiarum non oportet extendi. sed quid haec pluribus? posthac opto sermonem tuum placidiorem mereri et constantiam veteris erga nie observantiae tuae porrecto etiam in meos amore colligere.","prev":{"citation":"Epistulae 4.70","label":"Liber Quartus., LXX (LXXI) a. 387. ad Eusignium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.70"},"next":{"citation":"Epistulae 4.72","label":"Liber Quartus., Section 72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.72"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}