{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.74","citation":"Symmachus, Epistulae 4.74","ref":"4.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.74.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Mirabar, quid esset rei, quod amicitiae observantissimus diu scribendis litteris abstinebas; sed epistulae tuae series indicavit, quod tristium rerum index esse vitaveris , quas longiore silentio contineri nec religio familiaris nec communis causa permisit . nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam, quod velis esse correctum , ut denuntiatione futuri periculi ad consulendum cunctorum cura moveatur. magna igitur necessitate futuri anni inopiam protestatus es. quid enim spei reliquum est. cum provinciis Africanis nec ad victum tenuem frugum tritura responderit et adportata ex aliis terris semina vicinus annus expectet? iure igitur ad aeternorum principum providentiam provincialium sollicitudo confugit. interea dum maior ab illis salubritas petitur, humanitas tua foveat exhaustos et tamquam particeps doloris alieni persuadeat laborantibus, sibi accidisse, quidquid provinciae pertulerunt. ego valeo. quamvis animus aeger bonum sanitatis ignoret, sed ut aliquid solaminis capiat, oro indulgentius scribas et me ad respondendum exemplo tuae adsiduitatis invites.","prev":{"citation":"Epistulae 4.73","label":"Liber Quartus., LXXIII (LXXIIII) a. 384–387. ad Eusignium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.73"},"next":{"citation":"Epistulae 5.1","label":"Liber Quintus., Ad Hierophantem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.1"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}