{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4.8","citation":"Symmachus, Epistulae 4.8","ref":"4.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.8.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Intellego ex mora et cunctatione rescripti atque....... divini, aliquid in his, quae praetoria filii mei supplicatio conprehendit, incongruum vel dubium iudicari, atque ideo denuo tibi petitionum mearum debeo praestare rationem. de equis ob natalem d. n. Honorii....... et invictissimi principis largiendis, licet hoc anno obsequii istius tempus effluxerit, opinor votum meum non potuisse reprehendi. aquae vero theatralis et holosericarum vestium impetratio etiam aliis ante me plerumque delata est et ideo iuvatur exemplis. amphitheatrum in spectaculum, quod editioni filii mei propter capacitatem loci opto concedi, etiam ludicris quaestorum praelusionibus non negatum, testimonio sunt rescripta...... privilegio solis patere consulibus. sciat a me dudum rei istius processisse principium, non ut fastigio consulari, quod proxime tui culminis felix et olim debitus magistratus ornavit, ex hoc aliquid adderetur – neque enim praecipuus honor rerum talium requirit augmenta –, sed ne populus Romanus adpetentior istiusmodi voluptatis minoris loci urgueatur angustiis. ceterum quid praerogativae habeat, non video, cum etiam censuales absentium munera illic soleant exhibere, quorum mediocritatem volumus aemulari. haec eo scribo, ne videar iniquitatis aut insolentiae argui, si aliquid denegetur, sed eminentissimae et semper mihi reverendae sublimitati tuae expendendum relinquo, quid merito existimes convenire. de me enim opinio hominum iudicabit, si iusta non impetrem, cum tuae censurae animus soleat magna praestare.","prev":{"citation":"Epistulae 4.7","label":"Liber Quartus., VII (VI) a. 399. ad Stilichonem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.7"},"next":{"citation":"Epistulae 4.9","label":"Liber Quartus., VIIII a. 402. ad Stilichonem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.9"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}