{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 5.67","citation":"Symmachus, Epistulae 5.67","ref":"5.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.67.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Suppetere vobis plenam roboris valetudinem ferarum indago testatur. haec igitur mihi prima de vobis gaudii causa est, quod rusticis voluptatibus sanitatem iuvatis; secundus laetitiae meae gradus est venatu capta meruisse. nam ut honori numinum datur cornua sacrare cervorum et aprugnos dentes liminibus adfigere, ita amicorum cultui dedicantur libamenta silvarum. interea recuso sententiam, quae rem venaticam servile ducit officium. statuerit hoc scriptor stilo tantum probandus – nam morum eius damna non sinunt, ut ab illo agundae vitae petatur auctoritas –; vos malo cum Atilio rusticari et ludum virium sequi quam bonis verbis deduci ad instituta desidiae. certe aetatibus vestris hic labor convenit. distinguenda est lectio iuvenum non alveolo aut pila nec trocho Attico et Graecis palaestris sed alacri fatigatione et innocentis audaciae gaudiis. ad haec etiam meum Symmachum, cum subcreverit, quamquam unicum cohortabor. erit olim tempus, quo renuntiare annis graves huic operi debeatis. tunc servile munus iure habebitur cura venandi. famulatus est enim quidam, si cedentibus viribus recusemus uti laborum vacatione, quam nobis praestat senectus.","prev":{"citation":"Epistulae 5.66","label":"Liber Quintus., Ad Olybrium et Probinum. LXVII (LXV) a. 397? Symmachus Olybrio et Probino.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.66"},"next":{"citation":"Epistulae 5.68","label":"Liber Quintus., LXVIIII (LXVII) a. 397? Symmachus Olybrio et Probino.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.68"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}