{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 6.1","citation":"Symmachus, Epistulae 6.1","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.1.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":122,"text":"I hieme 394/5. SYMMACHVS NICOMACHLS FILIIS. De rebus liquidis atque numifestis rectius natura quam fama consulitur. ergo in tenui patriae victu superioris providentiae laudem refotam non ex ore multitudinis sed ex ratione humani ingenii colligamus. necesse est enim seros aestimatores beneficiorum , cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam conlatione sentire. et plebes quidem nostra paucorum studiis antehac in odium tanti civis subacta testatur propalam paenitendi correctionem; collegarum vero notissimus pervicax livor non sinit fateri, quod cogit veritas iudicare. quare tacito adficiuntur rubore et convietorum similes proferre de vobis nequeunt, quae sentire coguntur. sed haec longius exequi non est necesse; sufficit enim redisse ad conciliationem famae vestrae publicum testimonium . vivat modo et in patris celebri memoria solacium tuum et in tua salute paterna reparatio. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 5.97","label":"Liber Quintus., LXXXXVIII (LXXXXVI). Symmachus Helpidio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.97"},"next":{"citation":"Epistulae 6.2","label":"Liber Sextus., Section 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.2"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}