{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 6.12","citation":"Symmachus, Epistulae 6.12","ref":"6.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.12.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"XII a. 396. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse voluisti, et velim credas nihil eum de usurpanda animi remissione mentitum. mihi vir inlustris iudex praetorianus ob conlationem senatus et alia remedia urbis augustae denuntiavit offensas contristatus, ut adserit, curione, quo praefectus urbi ludorum imperialium die, cum a senatu curio nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicavit. haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam conposita suspicatur et in me solum, quia hoc referentibus placet, vertit invidiam. respondi, ut potui dignitate servata, eius calori, et quantum legati Orientales adserunt, quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. sed ne ratione et auctoritate victus sileret, molliores postea litteras misit parem querimoniam continentes. horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noveris? quibus fluctibus perstrepamur. in negotio autem sanctae unanimitatis vestrae, quod praeceptio iterata commovit, consilio trahendae solutionis utendum est et pars, quae ad germanum tuum pertinet, subicienda auctioni, ut huiusmodi iniuria factum iuvenis exaggeret aut expleat voluntatem. sed scire desidero, quae potissimum praedia ad ius sancti fratris tui pro parte pertineant, ne per ignorantiam iuris tui corpora apparitionis error adtrectet. fratrem vestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies viginti oblatio prorogavit. moleste igitur filia mea ferre nou debet, si iumenta itineri eius deputata tardavero. cetera filius meus Comazon vel quaerentibus vobis vel sponte narrabit. de legatione mittenda ob angustias frumentariae rei usque ad reditum viri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur. consilium sanctitatis tuae salubre mihi visum est; itaque datis ad homines meos litteris statim iussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 6.11","label":"Liber Sextus., Section 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.11"},"next":{"citation":"Epistulae 6.13","label":"Liber Sextus., XIII. Symmachus Nicomachis Filiis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.13"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}