{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 6.42","citation":"Symmachus, Epistulae 6.42","ref":"6.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.42.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":95,"text":"Euscii nuper litteras sumpsi. quibus aurigas nostros et aliquos scaenicos navi inpositos et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiavit. iubeat igitur sanctitas vestra diligentissimos scrutatores usque ad Salernitanum litus accedere, ut susceptos Neapolim prosequantur vel aliquod de adventu eorum scrutentur indicium . Felicem quoque amicum communem monitum volo, ut si Campaniam feliciter venerint. annonis et sumptibus adiuventur continua ad nos navigatione mittendi; quia longe ante ludos et ipsos iungendis equis erudire debemus et novitati eorum favorem plebis adlicere. summa igitur haec est petitionis meae, ut ad homines vestros inquisitio eorum et pervectio celerata pertineat. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 6.41","label":"Liber Sextus., XXXXI (XXXXII). Symmachus Nicomachis Filiis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.41"},"next":{"citation":"Epistulae 6.43","label":"Liber Sextus., XXXXIII (XXXXIIII) a. 401. Symmachus Nicomachis Filiis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.43"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}