{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 8.27","citation":"Symmachus, Epistulae 8.27","ref":"8.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.27.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Prompta et avida manu litteras tuas, cum mihi offerrentur, invasi ut prospera cogniturus; sed cum percurrerem lectione enumerationem dispendiorum tuorum, voluptati successit offensio. et illa quidem adversa. quae cum plurimis pertulisti, more liumani ingenii habent aliquod de societate solacium, hunc vero piraticae depraedationis ictum, quem speciatim casus tibi durus adiecit, inpressum altius puto, quia neque habet participem et geminavit dolorem. | contra haec fortuita virtute atque ratione animus armandus est, spes quoque adsumenda est meliorum. saepe titubantia in solidum reverterunt; nihil hominibus aeternum est; volvunt mortalia vices crebrae, et in omnium rerum fuga vivitur. paucis ista perstrinxerim, cum tibi pro eruditione plura succurrant ; nunc ad illa respondeo, quae de me scire voluisti. quamprimum Neapolim petitu civium suorum visere studeo. illic honori urbis religiosae intervallum bidui deputabo . dehinc, si bene destinata du iuverint, Capuano itinere venerabilem nobis Romam laremque petemus. inter haec, si mihi evenerit aspectu et conloquio tuo defrui , explebor gaudii satietate; sin maior necessitas negaverit nobis tui copiam, velim curarum nube detersa eam sapienter resumas animi alacritatem, quam tibi congressus noster sedulo conciliare potuisset.","prev":{"citation":"Epistulae 8.26","label":"Libeb Octauus., XXVI a. 396. Gregorio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.26"},"next":{"citation":"Epistulae 8.28","label":"Libeb Octauus., XXVIII. ad Romanum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.28"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}