{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.111","citation":"Symmachus, Epistulae 9.111","ref":"9.111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.111.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"Aliorum quidem tibi spectanda est sententia, quos decet de paribus iudicare; mei ingenii exilitas etiam parva miratur. quare velim credas, nihil tibi ex meo testimonio honoris accedere. nam etsi laudari ab laudato viro vetus dictum est, nostri tamen mediocritas non inultum famae tuae claritudinem iuvat. sed quia voluntati tuae mos gerendus est, quid e medio unus de orationibus tuis sentiam, iussus expediam . prope est, ut te arguere debeam, quod saeculo nostro Tullianum stili tam parcus invideas. respondebis, omnem te operam condendae historiae deputasse. ignosce avaritiae meae, si utrumque desidero. nam pari nitore atque gravitate senatorias actiones et Romanae rei monumenta limasti, ut plane Homerica appellatione usus περιδέξιον id est aequimanum te esse pronuntiem. perge igitur quaeso et stude hanc posteris dotem relinquere, ut quae divisa in siugulis auctoribus ante placuerunt, eadem nunc in te eouiuncta laudentur.","prev":{"citation":"Epistulae 9.110","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CVIIII (C).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.110"},"next":{"citation":"Epistulae 111","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/111"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}