{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.113","citation":"Symmachus, Epistulae 9.113","ref":"9.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.113.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Cum iam Decembrium kalendarum tempus adpeteret, redditae sunt mihi litterae, quae te annalem trabeam meruisse loquerentur. credas velim, multo ex ea re gaudio mentis meae habitum splenduisse, primo quod ita natura conparatum est, ut omnes sibi delatum decus iudicent, quod dignus acceperit, dehinc quia honor iampridem togae et ordini rarus nimisque difficilis tandem summatem civilium partium virum respicit , postremum quod amicitias nostras necdum aliis officiis inchoatas prompta evocatione iunxisti. videsne quam probabiles laetitiae meae causae sint? sed vereor, ne his parum credas, cum accitus excusem, quamvis iusta ratio sapientem non possit offendere. quo enim pacto ad prima fascium tuorum vocatus auspicia, paucis diebus Galliarum longinqua penetrarem? exime itineris apparatum, cogita hiemis impedimentum , defectum cursus publici et brumalis lucis angustias: nonne mihi ante kalendas Ianuarias futurus erat irritus labor, aut post inverecundia ventus? haec oro te, aequo animo...... pronuntiet amicitiae nostrae bonus auctor esse dignaris . eo animo interpretare, quae iure adstruo, quo rogasti, nec propositum tuum deseras. solus enim benigne creditur advocasse, qui excusatione non laeditur.","prev":{"citation":"Epistulae 111","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/111"},"next":{"citation":"Epistulae 9.114","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXIII (CIII) a. 380.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.114"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}