{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.127","citation":"Symmachus, Epistulae 9.127","ref":"9.127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.127.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":122,"text":"Propositi atque ingenii mei est eorum famam curare, quos diligo: tibi autem plus me favoris inpendere hortatur adfinitas. quocirca inpatienter fero. apparitorum notoriis senatui nuntiari, quod Romani populi magistratus abesse patiaris, et in tuam referri invidiam, quod patriae functiones ab obnoxiis deseruntur. id etsi falso in aures publicas praesumo perlatum, fungor tamen in admonendo parentis officio et deprecor, ut ceteris administrationis tuae laudibus hunc quoque titulum, de quo laboramus , adicias. grave quippe est, ut generosae familiae viro summis per Africam tribunalibus praeside collegarum nonnulli munia Romana detrectent et annus paene editionibus vacuus proconsulari fastigio gignat invidiam. audiant certe, qui deserunt functiones, quanta inpendii mediocritate anni superioris praetor Aedesius urbanos fecerit ludos, et de exemplo colligant, quid praesentibus magistratibus honoris et levaminis deferatur.","prev":{"citation":"Epistulae 9.126","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXV (III).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.126"},"next":{"citation":"Epistulae 9.128","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXVII (V).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.128"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}