{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.149","citation":"Symmachus, Epistulae 9.149","ref":"9.149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.149.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":104,"text":"Secundum proximae aetatis exempla clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto urbi Primigeniae virginis. quae sacra Albana curabat. a collegio nostro vindicta delata est; sed quia litteris eius causae probabiles adseruntur – quod neque muros urbis aeternae tanti crirminis ream fas sit intrare, neque ipse ad longinqua possit occurrere, cum facinus. ubi admissum est, debeat expiari –, necesse esse perspeximus , potestatem finitimam convenire et cui provinciarum iura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae pudici numinis maculavit arcana, corruptoremque eius Maximuni , qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita criminibus exseratur . dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, iniuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare.","prev":{"citation":"Epistulae 9.148","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXVII (CXXVIII. CXVIII).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.148"},"next":{"citation":"Epistulae 9.150","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXVIIII (CXXX. CXX) a. 390.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.150"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}