{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.25","citation":"Symmachus, Epistulae 9.25","ref":"9.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.25.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Facio officium meum, si quando te cultu salutationis inpertio, nec dissimulo referre grates, quod invicem me frequentet remuneratio scriptorum tuorum. sed haec produci longius non oportet, quia bonae amicitiae iactationes refutant; illud nunc de te impetratum volo, ut litteris et apparitore decreto iuvare digneris curam meorum, quibus emendas ex Hispania curules quadrigas in apparatum praetoriae functionis iniunxi . oro praeterea, ut equorum tractoriis, quas vir inlustris Theodorus emisit, confirinationem per epistulam praestes, ne mutato iudice beneficii lentescat auctoritas. exambirem super his nimio precatu gratiam tuam, sed apud verecundas aures tuas simplicitas efficacior est, et libentius pudor adnuit, quod cum fiducia postulatur. velim tamen teneas, nunc quidem in petendo esse me parcum, sed fore in agendis post impetrationem gratiis copiosum.","prev":{"citation":"Epistulae 9.24","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., XXIIII (XXII) a. 399. Symmachus Basso.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.24"},"next":{"citation":"Epistulae 9.26","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., XXVI (XXIIII). Aureliano.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.26"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}