{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.44","citation":"Symmachus, Epistulae 9.44","ref":"9.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.44.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Religiosa potius quam invidiosa quaestio est, quae fidem pactarum repetit nuptiarum . nolo igitur existimes, culpabiliter ad me esse perlatum, quod pactas filiae tuae nuptias cum Herculio amicissimo meo haesitatione suspendas; sed ceteris, quos matrimonii de te impetrati vel adiutores scit fuisse vel testes, me quoque voluit admovere , ut suspensa diu vota novi hortatoris inpulsus acceleret. maneat igitur, oro te, stabilitas promissorum nec senatoriam fidem voluntatis mutatio devenustet. prosit etiam pacto foederi meae pro illo petitionis adiectio, cui non sine contumelia placita denegabis, cum prompte nobis deferre etiam intemptata debueris. certe ea viri modestia , ea in foro Romano dignitas est, ut quantum ei gratiae tribuisti, tantum ornamenti ex genero consequaris. uberes laudes eius et vitae honestamenta prosequerer, si tu novum aliquem videreris admittere; at cum tibi eius bona esse conperta, evidenter adstruat dudum recepta condicio, non debeo eius protelare praeconium, quem tibi suscepti foederis pignus indicat iam probatum, vale.","prev":{"citation":"Epistulae 9.43","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXII (XXXVIIII).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.43"},"next":{"citation":"Epistulae 9.45","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXIIII (XXXXI).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.45"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}