{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.60","citation":"Symmachus, Epistulae 9.60","ref":"9.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.60.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":91,"text":"Non novum vel incognitum sed conpertum iam fide et antiquitate militiae Eusebium amicum meum promptus commendator insinuo; quem ad hoc aevi nulla actuum culpa foedavit, sed absentia. quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium deseratur, locum eius dicitur in ancipitem statum deduxisse fortunae. singularis tamen animi tui aequitas non patietur, ut spero. adversum stipendiorum praerogativam casum valere. et mea igitur hortatio et ipsius fiducia iudicium tuum respicit. quaeso, ut causa cognita veterum eius stipendiorum iusta confirmes, praestaturus et nobis amici securitatem et honestum collegis eius de optimi viri retentione consortium. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 9.59","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., LVIII (LV). ad Caecilianum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.59"},"next":{"citation":"Epistulae 9.61","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., LX (LVII). ad Probinum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.61"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}