{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.7","citation":"Symmachus, Epistulae 9.7","ref":"9.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.7.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":117,"text":"Pro filio meo Auxentio parentis religionem, petitoris ambitum, fidem testis in me recepi. si quid igitur tantarum rerum auctoritas apud te ponderis habet, admitte quaeso in familiam tuam iuvenem cunctis vitae bonis et fortunae muneribus excultum. vadem me tibi in omnia spondeo, quae solet parentum sollicitudo trutinare. licet noverim futuros generos moribus aestimari, attamen liuic post ornamenta naturae etiam census ad honestatem redundat. possem de eo copiosius loqui, sed non vult veritas verbis iuvari. quare si tibi videor non inanis adsertor. perpende hominem de testimonio meo et ei, quem pignoribus meis libenter adnumero, dignare filiae tuae respondere coniugium. credas velim, cum vota processerint, interventui meo non minorem te gratiam, qui rogaris, habiturum, quam istum, quem commendo. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 9.6","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.6"},"next":{"citation":"Epistulae 9.8","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., VIII. ad Pompeianum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.8"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}