{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.90","citation":"Symmachus, Epistulae 9.90","ref":"9.90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.90.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":109,"text":"Accuso litteras tuas, quas male credulus desiderio meo facturas medicinam putavi; at illae decursae oculis admoverunt mihi taedas ferventiores. adfluebant enim multo melle facundiae, quod avectum tecum dolemus; itaque parvae lectionis sapore commonitus tristiorem damni nostri sensum recepi. inter haec occurrit mihi altera cogitatio , amarius esse, si taceas. quapropter condicio durior vertit me ad optionem prioris. peto igitur scribas, sed fac epistulis tuis temporis intervalla breviora. saepius ad me commeent et confabulationem praesentis imitentur. fruamur adsidue ea parte, qua melior es. quod si aliquid prolixioris curae et elaborati a te operis adiunxeris , prope erit, ut mihi non solum Romae sed in Athenaeo quoque nostro, qua soles gratia, perorare videaris.","prev":{"citation":"Epistulae 9.89","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXVIII (LXXXIII).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.89"},"next":{"citation":"Epistulae 9.91","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXX (LXXXV).","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.91"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}