{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orationes 7.1-4","citation":"Symmachus, Orationes 7.1-4","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/7.1.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Orationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"VII ante a. 388. PRO SYNESIO. Quod Iuliani c. v. cum primis amici mei filio precator potius quam testis adsum, nemo viri diffidentia curatum putet, cum statuerim, patres conscripti, non minore a vobis reverentia memet fidem in omnia poscere quam ceteros. opto iurare et mehercule debuissem subire partes dicendi testimonii, nisi eius desiderium recepissem, a quo laudatores consuetudo vestra magis exigit quam dubitatio iuratores. nulli igitur suspecta sit ista libertas muneris mei: rogaturus, ut dignitati nostrae novus Senator accedat, habeo praesentem poenam, si iungor indigno, neque eam numero et modo simplicem, si uno facto et meae auctor iniuriae et reus vestrae sim. quare credatis velim, non mea cautela factum sed securitate suscepti, ut hoc potius sortirer officium. dum iuratoribus abundat, dum meriti sui certus est, adhibuit petitorem, quem testem sibi alius reservasset : ‖ nec me putetis satis absolutum condicione iurantium ‖ ego vero, cum res amici agitur, etiam de nobis arbitror iudicandum. memini, quanta diligentia mihi constet singulorum | familiaritas, neque ita sum prodigus publicae dignitatis, ut de alieno solvam contractum domesticae gratiae. taceo officiorum nostrorum laudabiles vices: nolo pro meo debito curiam intervenire. quippe utrumque deforme est, et collegam futurum non censeri merito suo et laudatorem eius de communi esse solvendo. quanto honestius dico, non ideo Synesius in senatum legendus est, quia mihi amicitia iungitur , sed ideo amicus est mihi, quia dignus est, qui legatur! Pater huic iuveni est iam diu adscitus Senator, quae res de meritis venit; siquidem dignitas innata felicitatis est, delata virtutum. ceteri retro maiores illius tunc a vobis probati sunt, cum ipse legeretur. num distat orationis meae fides a testimonio? iurasse me existimate, quia praedico, quae potestis agnoscere. nec iniuria quis dixerit, Synesium plus decoris quam genitorem. adferre, cui et illud accessit, quod ex eadem domo iam secundus admittitur. etenim propago generis, quanto longius recedit a novis, tanto altius tendit ad nobiles. non multum apud timori. pendet circa illum sollicitae domus pietas, sed ipse de se exigit, quidquid omnium sibi humanitas relaxavit. iam video, Iuliane, causas consultissimae placiditatis tuae: tali filio magis securus es quam remissus. illud autem non vereor, patres conscripti, ne quis inparem senatoriis muneribus arbitretur unicum filium non pauperis patris. atque utinam fortuna germanum quoque eius incolumem senatui tradidisset ! quod nunc alteri superest, satis esset ambobus.","prev":{"citation":"Orationes 6","label":"Part 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/6"},"next":{"citation":"Orationes 7.5-7","label":"7.5 to 7.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/7.5"},"credit":{"text":"Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}