{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 12","citation":"Symmachus, Relationes 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/12.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Licet Vettius Praetextatus naturae lege resolutus sit, vivit tamen in memoria et amore cunctorum felicior civium lacrimis quam quisquam gaudiis suis, atque hoc uno punit invidiam, quod tantum ei mors ad gloriam contulit, ut huic quoque fortunae livor debeat invidere, domini imperatores Valentiniane Theodosi et Arcadi inclyti victores ac triumphatores semper Auggg. nam praeter illum populi Romani inusitatum dolorem etiam senatus inpatiens dispendii sui solacium petit de honore virtutis vestrumque numen precatur, ut virum nostra aetate mirabilem statuarum diuturnitas tradat oculis posterorum, non quod ille praemia terrena desideret. qui gaudia corporis , etiam cum hominem ageret, ut caduca calcavit, sed quia ornamentis bonorum incitatur imitatio et virtus aemula alitur exemplo honoris alieni. hinc factum est, ut rusticis adhuc saeculis optimi quique civium manu et arte formati in longam memoriam mitterentur. atque utinam nihil huic decori facilitas adulantium postea derogasset ! quamvis paria non sint, quae dispari arte quaeruntur. dignum est igitur, ut qui in pectoribus omnium manet, sit in ore populorum: ille semper magistratibus suis celsior; in alios temperatus, in se severus; sine contemptu facilis, sine terrore reverendus; cui si quod commodum successionis evenit, ad testatoris proximos mox revertit; qui nullius prosperis fractus est, nullius risit adversa; indecorae nescius largitatis ille, quem semper invitum secutus est honor,.......... cuius aequitati conterminus quisque limites suos credidit. plura de eo vellem. plura deberem, sed clementiae vestrae testimonio cuncta servanda sunt; inlustrior enim laus est de caelesti profecta iudicio. ergo ut probitatis patroni bona temporum vestrorum futuris quoque visenda proponite. certe ille est Praetextatus, quem iure consulem feceratis, ut fasti memores celebre nomen extenderent. aliis titulis fatalia damna reparate, abierit cum homine praemium, sed iudicium post hominem perseveret. probate casibus adversum gloriam nihil Heere, nam quod meruit a, civibus, singulare est, illud multis commune, quod perdidit.","prev":{"citation":"Relationes 11","label":"XI (XXIIII. XXXI) a. 384. D. n. Valentiniano Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/11"},"next":{"citation":"Relationes 13","label":"XIII (XXVI. XXXIII) a. 385. D. n. Valentiniano Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/13"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}