{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 14","citation":"Symmachus, Relationes 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/14.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Habeant hoc publicae necessitates, ut inpossibilia plerumque persuadeant, domine imperator, sed cauto opus est, ne asperitas negotii effectu inrito solas arcessat offensas , quae nulli magis evitandae sunt, quam iuveni et principi. cuius gratia cum aetate debet adolescere. ergo numinis vestri famam simulque arduum rei cogitans corporatos negotiatores, membra aeternae urbis, ad equorum conlationem, quam litteris imperastis, vocare dubitavi, ne librationem clementiae vestrae querella publica praeveniret. integra res est: adhuc salubritatem consilii diligentioris expectat. iustitiae praestate, quod remittetis invidiae. de exemplo veniunt, quae cavemus: siquidem caeli particeps parens clementiae vestrae, cum munus exiguum huic hominum generi mandare temptasset, motus libertate plebis abstinuit. et certe paucorum curam res illa poscebat magisque officium desiderabatur tractandae pecuniae publicae quam dispendium conferendae. consuluit tamen gloriae suae, ne quid iuberet invitis, et diligentissimus ac serius imperator speratum emolumentum tamquam popularis ignovit . nec putet aeternitas vestra ab incepto temere destitisse deo proximum virum; noverat horum eorporum ministerio tantae urbis onera sustineri. hic lanati pecoris invector est, ille ad victum populi cogit armentum, hos suillae carnis tenet functio, pars urenda lavacris ligna conportat, sunt qui fabriles manus augustis operibus adcommodent , per alios fortuita arcentur incendia. iam caupones et obsequia pistoria, frugis et olei baiulos multosque id genus patriae servientes enumerare fastidium est. ad summam liquet privilegium vetus magno inpendio constare Romanis; iugi obsequio inmunitatis nomen emerunt. quod si adiciantur insolita, forsitan consueta cessabunt. quare paternum clementiae tuae ingerimus exemplum. praetuli oraculum, quod pius successor imiteris. oro atque obsecro, ne populum, quem triumphantes saepe veneramini , ceteris urbibus conferatis. dabit fortuna melior, quidquid castrensis usus efflagitat ; humanitatis merito necessitas vestra sedabitur.","prev":{"citation":"Relationes 13","label":"XIII (XXVI. XXXIII) a. 385. D. n. Valentiniano Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/13"},"next":{"citation":"Relationes 15","label":"XV (XXVIII. XXXV) a. 384. DDD. nnn. Valentiniano Theodosio et Arcadio Semper Auggg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/15"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}