{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 19.1-2","citation":"Symmachus, Relationes 19.1-2","ref":"19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/19.1.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":505,"text":"Difficilis est exitus veterum iurgiorum; res enim multis agitata iudiciis et actionum varietate et cognoscentium motu et personarum mutationibus inplicatur, ddd. imppp. ut mihi nunc venit usus, cum inter Gaudentium curatorem Marcianae clarissimae feminae itemque Liberium procuratorem amitae eius, eodem nomine dum viveret nuncupatae, annosum luctamen audirem. nam in ipso limine quaestionis, cum procuratio, quam c. m. f. senior Marciana mandaverat, invalida diceretur, quod ante cuidam Principio esset iniuncta, ubi refusas in dominam conperimus actiones atque actis praetoriis in Liberium denuo iure translatas, obiectum cassae praescriptionis amovimus. tunc defensio partis adversae negavit stare personam, cuius procurationem superioris gesta iudicii non tenerent. contra neque exactam prius mandati recitationem et inter partes tributum procuratori beneficium reparationis aiebant. huic parti longius quam oportuit inmorata contentio est. sed quia prior cognitor ut iusto defensori restituerat temporum cursum, qui per actores non potest impetrari, et procuratio legebatur praetoris allegata iudicio, haec quoque praescriptio conquievit. successit aliud, ut obitu Marcianae c. m. f. mandatum diceretur extinctum. sed contra venerabilis Iuliani sanctio stare procuratorum iussit officia causarum dominis viventibus inchoata. ergo cum et reparationem superstite Marciana et conventionem partis adversae super aestimandis bonis Liberius impetrasset, pronuntiavimus non perisse mandatum. dehinc petitore properante, ut ex constitutione numinis vestri servandi debiti causa in materna corpora mitteretur, quod adversaria aestimationem bonorum conventa facere noluisset, responsum est, de supplicationis fide prius esse tractandum. id quia probabile videbatur, admisi. facto autem aditu de precibus disputandi defensor c. f. Marcianae notare sibi visus est mendacium supplicantis, quod, cum Priscae matris suae testamento neptes eius ex Placidiano genitas hereditatem cepisse dixisset, non omnes neptes ab ea scriptas probaret heredes. responsum est, de iis tantum, quas avia heredes instituit, supplicatum nec usquam factam omnium mentionem sed earum, quibus fuerat delata successio. his deiectum curatoris patrocinium coepit exigere, ut petitor ediceret, ex quibus nominibus propositae descenderent actiones . tunc e diverso veniens ex Placidiani c. m. viri nomine, qui pater adultae fuit, inmodicarum donationum causam manasse respondit; supplementum vero unciarum ut ab herede Placidae, cui soror Marciana successit, adseruit postulari. haec adversarius eatenus refellebat, ut diceret c. f. iuniorem Mareianam non Placidiani tantum patris suceessionem sed etiam Placidae germanae suae pro certis unciis consecutam , nec tamen ullam Placidae mentionem precum Serie contineri. sed cum allegatio diversae partis adstrueret, rem se obnoxiam persequi designatis titulis actionum et id, quod in litem venit, pro certa parte Marcianam c. f. possidere eiusque nomen cum designatione causarum doceret precibus conprehensum, stetit iudicii mei deliberatio, boc adserente, personam Placidae supplicationi adici debuisse, illo negante , post designationem rei et eius personae, quae hodie possessione corporum defruitur , quidquam esse quaerendum. accessit cunctationi meae causa vebementior. quod iubente lege, ut intra quattuor menses ad aestimationem bonorum possessor petitori teneatur, nunc, ut gesta monstrabunt, angustum nimis ex conventione tempus fuisse visum est peregrinis corporibus aestimandis. et ideo motus ambiguis oraculo numinis vestri discingenda cuncta servavi; nam in rebus dubiis una salubritatis est via, ut divina quaeque vel deo proxima consulantur. coniunctae paginae allegationes partium et supplementa sumpserunt; quae cum maiestatis vestrae iustitia perpenderit, precor, ut metas curiosae liti absoluta definitione ponatis.","prev":{"citation":"Relationes 18","label":"XVIII (XXXI. XXXVIII) a. 384–385. DDD. nnn.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/18"},"next":{"citation":"Relationes 20","label":"XX (XXXIII. XXXX) a. 384–385. DDD. nnn.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/20"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}