{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 20","citation":"Symmachus, Relationes 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/20.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"Cum clementia vestra meminisset faciendae carrucae inpendium de sacro aerario esse decretum, censuit, ut eius argentum publicis conditis redderetur, ddd. imppp. sed examinis repperit fides ex aliis titulis adsumptam speciem, quam vehiculi ornatus accepit. cuius rei etiam vir inlustris prodecessor meus Auchenius Bassus perennitati vestrae rationem dicitur intimasse; et ideo saeculi vestri aequitas imperavit, ut examinata et conperta suggererem. cum fiscus in tempore, quod praebendum fuerat, non haberet, ex arca quaestoria itemque ex formarum conditis, praeterea ex argentariorum parsimonia argentum iusso operi ministratum est, cuius solutio, si carrucae usus maneret. de thesauris imperialibus iure peteretur. sed nunc carpenti novitate submota suum quisque deposcit, nec difficile credimus impetrari, quod a legum parentibus postulatur. quaeso, ut digna temporibus responsa reddatis, quo v. c. et inlustris sacrarum largitionum comes refundendum esse cognoscat publicis titulis privatisque personis, quod sine lacuna imperialis aerarii deprompsit aliena conlatio.","prev":{"citation":"Relationes 19.1-2","label":"19.1 to 19.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/19.1"},"next":{"citation":"Relationes 21","label":"XXI (XXXIIII. XXXXI) a. 334.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/21"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}