{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 26","citation":"Symmachus, Relationes 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/26.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Certum est quidem, clementiam vestram fidei amore et studio veritatis in examen adsiduum saepe explorata revocare, ddd. imppp., sed cum Auxentius v. c. et Cyriades comes ac mechanicus parilis dignitatis quadam inter se concertatione dissentiunt , nonnihil superioribus iudicibus derogatur. iam dudum enim v. c. et inlustris Auchenius Bassus novi pontis opere perspecto sub actorum confectione signavit culpam vel diligentiam singulorum; denuo successor eius eadem loca rimatus adseritur; dehinc cum apud me ex rescripto, quod Cyriades v. c. impetravit, recidiva cognitione confligerent atque ipsis insistentibus censuissem, ut utriusque tam sumptus quam aedificationem investigatio discussionis inquireret, v. c. Auxentius repente deseruit iudicatum . de cuius facto missurus relationem, quam sollicitudo intermissi operis exigebat , alia numinis vestri decreta rursus accepi, quibus examini meo v. c. et laudabilem vicarium copulastis, ut utroque residente accusata pontis vitia quaererentur. nec obsequium defuit imperatis. itaque adhibito v. c. tribuno et notario Aphrodisio, cui post Auxentium v. c. novarum molitionum cura legata est, habita est de iis quaestio, qui pontis eiusdem fundamenta posuerunt, atque ita constitit, partem brevem atque discretam sub exordio hiemis inchoatam vi fluminis corruisse, cuius inpendium viginti solidorum definitione artifices aestimarunt. sed casus partis istius utpote adhuc a cetero corpore segregatae nihil videtur iniuriae locis distantibus adtulisse ; ipsam facili aedificatione reparandam Cyriades v. c. pollicetur. post haec alterius loci exploratio hiulcam conpagem lapidum deprehendit, quam Cyriades comes et mechanicus consilio suo et ratione artis ita positam suggerebat, ut infuso postea inpensarum liquore hiantia stringerentur. quod cum facere debuisset succedentis industria , adfectasse potius dicitur, ut in auctoris invidiam patula quaeque faeni et sparti manipulis clauderentur. quod cum adstrueret recitatione gestorum, factum quidem urinandi artifex non negavit, sed ex usu operis, non in dehonestamentum Cyriadis c. v. adserebat remedium huiusmodi esse provisum. tunc responsionum varietate conmoti coercuimus a praeteritis discrepantem; at ille Cyriadem sibi ait dudum fuisse terrori. quod credibile non videtur, cum illius temporis cognitor ad fidem veri districta quaestione pervenerit. interea Cyriades v. c. facilem profectum esse suggessit operis sarciendi, cuius stabilitatem, sicuti adsertum est, hiems tertia non resolvit. ipse autem de aedificationibus Auxentii v. c. et de usurpatione inmodici auri nonnulla iudiciis intimavit, quae ideo gestorum paginis placuit adplicari, ut aeternitas vestra cunctis per ordinem patienter auditis providere dignetur, quem ad modum concertantium aemulatione conpressa et integritati sumptuum et firmitati operis consulatur.","prev":{"citation":"Relationes 25","label":"XXV (XXXVIII. XXXXV) a. 384–385.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/25"},"next":{"citation":"Relationes 27","label":"XXVII (XXXX. XXXXVII) a. 384–385.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/27"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}