{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 40","citation":"Symmachus, Relationes 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/40.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Vrbium populorumque luctamina, quoniam sunt maiora privatis, iudicio augustiori cedenda sunt, ddd. imppp. merito Puteolanorum ac Tarracinensium causam, quae post Campani moderatoris examen ad sacrum auditorium ex provocatione migravit, cum perspicerem pari lance libratam, maiestatis vestrae arbitrio reservavi. est autem, de quo agitur, eiusmodi: Puteolanis municipibus divus Constantinus centum quinquaginta milia modiorum in alimoniam civitatis indulsit, quae summa a divo Constante regente rem publicam media parte mutilata est. post Constantius aeque relatus in caelum supplicatione deposita annonam Puteolani populi viginti et quinque milium adiectione cumulavit, atque ita factum est, ut centum milia eiusdem populi victus acciperet. sed divo Iuliano moderante rem publicam, cum Lupus consulari iure Campaniae praesideret et Tarracinensium contemplaretur angustias, quod nihil subsidii decreta dudum oppida conferebant, ne commoda populo Romano civitas, quae lavacris publicis ligna et calcem reparandis moenibus subministrat, defectu subito exhausta succumberet , quinque milia et septingentos modios Puteolanis municipibus derogatos Tarracinensium usui deputavit et amplissimae praetorianae sedi statuta et definita suggessit. Mamertinus id temporis praefecturae honore pollebat. is cum disposita roborasset, nihilominus arbitrium imperiale consuluit neque ullum responsum, quod eo tempore bello Persico rector imperii tenebatur, accepit. exhinc per aliquot annos cucurrit ista praebitio, donec Capuana legatio apud divum atque inclytum Gratianum germanum numinis vestri sua tantum damna deplorans eum frumenti numerum, quem Cerealis ex multis urbibus Romano populo vindicarat, restitui omnibus impetraret. sed occasione rescripti cum sola triginta et octo milia modium, quae horreis aeternae urbis accesserant, provincialium recuperasset alimoniae, etiam quinque milia et septingentos modios Puteolani municipes Tarracinensibus abnuerunt. cum igitur haec causa in iudicium provinciale venisset, v. c. consularis non considerata summa, quae rescripto divi principis tenebatur, iudicatione generali omnia Puteolanis reddenda decrevit . verum post appellationem cognitio auditorii sacri, cum illum frumenti modum, qui Campanis fuerat restitutus, a quinque milibus et septingentis modiis, quos ob necessitates urbis aeternae civitas Tarracinensis accepit, secretum esse perspiceret, manente decreto divalis oraculi ea subsidia, quae Tarracinenses iudicio Lupi et Mamertini praefecti confirmatione capiebant, nec roborare potuit, cum responsi sacri nulla extaret auctoritas, nec demere civitati, ne populus utilitatibus aeternae urbis obnoxius iustis commodis indigeret. ergo ut in rebus dubiis fieri amat, ad clementiae vestrae salubre iudicium convolamus, licet defensio Puteolana post promissam relationem in cassum crediderit provocandum. praesto est gestorum fides, quae perennitatem vestram possit instruere. quaeso atque obsecro, ut negotio multa aetate nutanti tandem stabile remedium deferatur.","prev":{"citation":"Relationes 39","label":"XXXVIIII (LII. LVIIII) a. 384–385.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/39"},"next":{"citation":"Relationes 41.1","label":"XXXXI (LV. LXII) a. 384.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/41.1"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}