{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relationes 9.1","citation":"Symmachus, Relationes 9.1","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/9.1.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Relationes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes","urn":null},"verse":false,"words":517,"text":"Gratias beneficiis vestris agere pro urbe Roma ut officii probabilis ita insolentis audaciae est. nam neque ingentibus rebus verba conveniunt. et personam populi Romani nulla inplet oratio, domini imperatores. sed quia in talibus negotiis voti magis quam ingenii ratio versatur, non metuo inparis famam, dum fugio nomen ingrati . urbem caelo et sideribus acceptam! cui bona terrarum omnium congeste praestavistis atque id praecipue vobis putatis accedere, quod Roma quaesiverit. recepimus veteris praerogativae fidem, securitatem. siquidem constat imperantibus vobis populi esse Romani, quidquid ubique generosum vel gignit natura vel informat industria . enimvero etiam posteris egregium dedistis exemplum: scient futuri ita demum adfluere publicas voluptates, si eas palatia non requirant. hoc est specimen animi continentis sibi negare, quod aliis deferatur, et laetitiam ceterorum propriis anteferre solaciis; hic usus bonos principes decet. namque aurium et oculorum fructus caducus est, largitatis aeternus. alii triumphis suis haec dona servassent, ut posita lauru novis actoribus personarent Pompeiana proscaenia, ut pro captivis tetrarchis Indicae currum beluae praevenirent, ut equorum longus ordo instar gentium duceretur : vester triumphus Arsacidas post tergum revinctos et gazas victae Babylonis accipiet. in magnos quippe animos non cadit adfectata iactatio. nescitis tribuenda differre; quidquid nationum famulatus obtulerit, statim publicum est. merito vos senatus ac populus ore celebrat, devotione veneratur, amore conplectitur. mihi credite: arcana omnium pectorum possidetis, illa bonarum necessitudinum loca, quibus liberorum , quibus parentum inmoratur adfectio. et quia omne praemium. dum beneficiis vestris confertur, angustum est, invenit ordo amplissimus amabilem vicem, qua se gratum probaret. nam familiae vestrae et stirpis auctorem, Africanum quondam et Brittannicum ducem statuis equestribus inter prisca nomina consecravit. qui felici satu numen in imperium salutare progenuit. sic coluntur, quorum liberi ad bonum publicum nati sunt. at vero populus imperialis munificentiae muneribus expletus in amorem vestrum prompta inclinatione concessit. qui ubi conperit meo praefatu, adfore dona publicorum parentum, portis omnibus in longinqua fusus erupit, feliciorem ceteris iudicans, qui primus bona vestra vidisset. ergo cum expectari munera principum soleant. nunc accita venerunt. praetereo illum diem, quo elefantos regios per conferta agmina equorum nobilium pompa praecessit; malo fremitum Murciae vallis exponere atque illam quadrigarum distributionem, in qua sibi cum fortunatior videretur , cui electionem mox urna tribuebat, par vel potior erat. quem sors fecisset extremum. quotiens sequenti primus invidit? dubia est optio, cum de similibus iudicatur. nec putetis istiusinodi voluptatem plebi Martiae parvam videri, cui delenimenta circensium finitimorum conubium praestiterunt, cui summus honor visus est. ut ovantes equorum dorsa gestarent, ut triumphantes currus inveheret. quare Victoria genti Romuleae familiaris clementiam vestram pro voto omnium muneretur. fecistis ut urbs cana luxuriet in primam reducta laetitiam et ver illud quondam vigentis aetatis. audeo iam sperare potiora: mittetis etiam regiam classem, quae annonariis copiis augeat devotae plebis alimoniam. hanc vero in Tiberinis ostiis mixtus populo senatus excipiet; venerabimur tamquam sacras puppes, quae felicia onera Aegyptiae frugis invexerint. non sunt avara vota, quae saeculi excitavit humanitas: de exemplis venit ista fiducia; magna sumendo maiora praesumimus. nunc legite senatus ac populi fausta suffragia, licet sciam, plus inesse animis. quam vocibus explicari, et quaedam libamina publici in vos amoris accipite. si parva adhuc dicta sunt. munerum vestrorum inputate miraculis; nam magnitudo stuporis locum multis plausibus non reliquit.","prev":{"citation":"Relationes 8","label":"VIII (XXI. XXVIII) a. 384. DD. nn. Theodosio et Arcadio Sempek Augg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/8"},"next":{"citation":"Relationes 10","label":"X (XXIII. XXX) a. 384. DD. nn. Theodosio et Arcadio Semper Augg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/10"},"credit":{"text":"Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}