{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aenigmata 199-238","citation":"Symphosius, Aenigmata 199-238","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/199.md","author":{"name":"Symphosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius"},"work":{"title":"Aenigmata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Cum uento luctor, cum gurgite pugno profundo.\nScrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.\nStat nemus in lymphis, stat in alto gurgite silua,\nEt manet in mediis undis immobile robur.\nTerra tamen mittit, quod terrae munera praestat.\nIpsa grauis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret.\nViscera tota tument patulis diffusa cauernis.\nIntus lympha latet, sed non se sponte profundit.\nTres mihi sunt dentes, unus quos continet ordo.\nVnus praeterea dens est et solus in imo.\nMeque tenet numen, uentus timet, aequora curant.\nSaepta graui ferro, leuibus circumdata pinnis\nAera per medium uolucri contendo meatu,\nMissaque discedens nullo mittente reuertor\nDe pecudis dorso pecudes ego terreo cunctas,\nObsequio cogens moderati lege doloris.\nNec uolo contemni, sed contra nolo nocere.\nCornibus apta cauis, tereti perlucida gyro,\nLumen habens intus, diuini sideris instar,\nNoctibus in mediis faciem non perdo dierum.\nPerspicior penitus nec luminis arceo uisus,\nTransmittens oculos intra mea membra meantes.\nNec me transit hiems, sed sol tamen emicat in me.\nNulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.\nFulgor inest intus radianti luce coruscus,\nQui nihil ostendit, nisi <si> quid uiderit ante.\nLex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,\nIus auidae linguae, finis sine fine loquendi,\nIpsa fluens, dum uerba fluunt, ut lingua quiescat.\nMersa procul terris in cespite lympha profundo\nNon nisi perfossis possum procedere rimis,\nEt trahor ad superos alieno ducta labore.\nTruncum terra tegit, latitant in caespite lymphae.\nAlueus est modicus, qui ripas non habet ullas.\nIn ligno uehitur medio, quod ligna uehebat.\nNon ego continuo morior, dum spiritus exit:\nNam redit assidue, quamuis et saepe recedit.\nNunc<que> mihi magna est animae, nunc nulla facultas.\nDeucalionea proueni sospes ab unda,\nAffinis terrae, sed longe durior illa.","prev":{"citation":"Aenigmata 159-198","label":"Lines 159-198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/159"},"next":{"citation":"Aenigmata 239-277","label":"Lines 239-277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/239"},"credit":{"text":"Symphosius, Aenigmata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SYMPH%7Caeni%7C001","quality":"proofread"}}