{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aenigmata 239-277","citation":"Symphosius, Aenigmata 239-277","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/239.md","author":{"name":"Symphosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius"},"work":{"title":"Aenigmata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Littera decedat: uolucrum quoque nomen habebo.\nEuasi flammas, ignis tormenta profugi.\nIpsa medella meo pugnat contraria fato:\nArdeo de lymphis; mediis incendor ab undis.\nSemper inest intus, sed raro cernitur ignis.\nIntus enim latitat, sed solos prodit ad ictus.\nNec lignis ut uiuat eget, nec ut occidat undis.\nQuattuor aequales currunt ex arte sorores\nSic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.\nEt prope sunt pariter nec se contingere possunt.\nNos sumus, ad caelum quae tendimus, alta petentes,\nConcordi fabrica quas unus continet ordo,\nVt simul haerentes per nos nitantur ad auras.\nMundi magna parens, laqueo conexa tenaci,\nVincta solo plano, manibus compressa duabus\nDucor ubique sequens et me quoque cuncta sequuntur.\nAere rigens curuo patulum componor in orbem.\nMobilis est intus linguae crepitantis imago.\nNon resono positus, sed motus saepe resulto.\nMater erat Tellus, genitor est ipse Prometheus,\nAuriculae<que> regunt redimito uentre cauato.\nDum cecidi, subito mater mea me laniauit.\nTres olim fuimus, qui nomine iungimur uno.\nEx tribus est unus, et tres miscentur in uno.\nQuisque bonus per se; melior, qui continet omnes.\nSublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum;\nNec tamen inueni, quicquid prius ipse reliqui.\nQuod fuerat, non est; coepit, quod non erat, esse.\nNomen ouis graece, contentio magna dearum,\nFraus iuuenis Phrygii, multarum cura sororum.\nHoc uolo, ne breuiter mihi syllaba prima legatur.\nNobile duco genus magni de gente Catonis.\nVna mihi soror est, plures licet esse putentur.\nDe fumo facies, sapientia de sale nata est.\nNon ego de toto mihi corpore uindico uires,\nSed capitis pugna nulli certare recuso.\nGrande tamen caput est, totum quoque pondus in illo.\nContero cuncta simul uirtutis robore magno.\nVna mihi ceruix, capitum sed forma duorum.","prev":{"citation":"Aenigmata 199-238","label":"Lines 199-238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/199"},"next":{"citation":"Aenigmata 278-316","label":"Lines 278-316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/278"},"credit":{"text":"Symphosius, Aenigmata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SYMPH%7Caeni%7C001","quality":"proofread"}}