{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aenigmata 80-119","citation":"Symphosius, Aenigmata 80-119","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/80.md","author":{"name":"Symphosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius"},"work":{"title":"Aenigmata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Malo tegi terra: sic me quoque nemo uidebit.\nProuida sum uitae, duro non pigra labori,\nIpsa ferens umeris securae praemia brumae.\nNec gero magna simul, sed congero multa uicissim.\nImproba sum, fateor. quid enim gula turpe ueretur?\nFrigora uitabam, quae nunc aestate reuertor;\nSed cito submoueor falso conterrita uento.\nNon bonus agricolis, non frugibus utilis hospes,\nNon magnus forma, non recto nomine dictus,\nNon gratus Cereri non paruam sumo saginam.\nParua mihi domus est, sed ianua semper aperta.\nExiguo sumptu furtiua uiuo sagina.\nQuod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.\nLittera sum caeli pinna perscripta uolanti,\nBella cruenta gerens uolucri discrimine Martis.\nNec uereor pugnas, dum non sit longior hostis.\nViuo nouem uitas, si me non Graecia fallit,\nAtraque sum semper nullo compulsa dolore,\nEt non irascens ultro conuitia dico.\nNox mihi dat nomen primo de tempore noctis.\nPluma mihi non est, cum sit mihi pinna uolantis;\nSed redeo in tenebris nec me committo diebus.\nPlena domus spinis; parui sed corporis hospes\nIncolumi dorso telis completus acutis\nSustinet armatas sedes, habitator inermis.\nEst noua nostrarum cunctis captura ferarum,\nVt si quid capias, id tu tibi ferre recuses,\nEt quod non capias, tecum tamen ipse reportes.\nVita mihi mors est; morior si coepero nasci.\nSed prius est fatum leti, quam lucis origo.\nSic solus Manes ipsos mihi dico parentes.\nMoechus eram regis, sed lignea membra sequebar.\nEt Cilicum mons sum, sed mons sum nomine solo.\nEt uehor in caelis et in ipsis ambulo terris.\nDentibus insanis ego sum, qui uinco bidentes,\nSanguineas praedas quaerens uictusque cruentos.\nMulta cum rabie uocem quoque tollere possum.\nExiguum corpus, sed cor mihi corpore maius.\nSum uersuta dolis, arguto callida sensu,\nEt fera sum sapiens, sapiens fera si qua uocatur.","prev":{"citation":"Aenigmata 41-79","label":"Lines 41-79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/41"},"next":{"citation":"Aenigmata 120-158","label":"Lines 120-158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symphosius/aenigmata/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symphosius/aenigmata/120"},"credit":{"text":"Symphosius, Aenigmata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SYMPH%7Caeni%7C001","quality":"proofread"}}