{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiae, appendix 88-131","citation":"Syrus, Sententiae, appendix 88-131","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/88.md","author":{"name":"Syrus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus"},"work":{"title":"Sententiae, appendix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Difficile est, quae tecum uitia creuerunt, recidere.\nDifficilius regere imperio est, quam quod nocet excludere.\nDiscas oportet, quamdiu est quod nescias.\nDiu non uixit, annis qui multis fuit.\n+ Diu quod tractas, habeas pro rectissimo.\nDocentis uita pluris, quam scientia est.\nDocuere fallere multi, dum falli timent.\nDomi manere fortunatum hominem decet.\nEo quidque animo, quo das, debetur datum.\nEodem inclinat, quo fortuna, hominum fauor.\nEt cicatricis post uulnus dux honestae curam agat.\n+ Et non pollicitam uir bonus seruat fidem.\nEt oculi et aures uulgi testes sunt mali.\nEtiam de pulchra pulchrum est suspendi arbore.\nEtiam tyranno imperium est uix precarium.\nExcutias, quicquid audias: credas proba.\nEx lite alterius abs te redeat gratia.\nFacilius crescit incohata dignitas.\nFacilius priuato ignoscitur ulto pertinaciter.\nFames stat paruo, plurimo fastidium.\nFelicitas est nutrix iracundiae.\nFelicitas infelici innocentia est.\nFelicitatem spernere est felicitas.\nFelix uidetur, qui mala ignorat sua.\nForis saepe aliis seruit, qui saeuit domi.\nFortior est, qui cupiditatem uincit, quam qui hostem domat.\nFortuna dat mancupio nil, multa usui.\nFortuna ius in hominis mores non habet.\nFortuna magna domino magna est seruitus.\nFortuna multis nimium dat, nulli satis.\nFortuna nil, quod non dedit, cuiquam eripit.\nFortuna regum casus praecipites rotat.\nFortuna uincit, nisi nos totam uincimus.\nFortunae inuidia est, si quis immerito est miser.\nFuit olim uitium, nunc mos adsentatio est.\n+ Geminat peccatum, quem delicti non pudet.\nGemitus dolores indicat, non uindicat.\nGerunt cum timidis etiam bellum insomnia.\nGladiator ipsa arena consilium capit.\nGratius datum beneficium dandi celeritas facit.\nGrauiora quaedam sunt periclis remedia.\nGrauissima ira est, diis quae tradit, quod dolet.\nGrauius est binis amicis, quam inimicis esse arbitrum.\nHaec utinam sit lex cum telo ut ira frangatur suo!","prev":{"citation":"Sententiae, appendix 45-87","label":"Lines 45-87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/45"},"next":{"citation":"Sententiae, appendix 132-176","label":"Lines 132-176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/132"},"credit":{"text":"Syrus, Sententiae, appendix. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cappe%7C001","quality":"proofread"}}