{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiae Balbi 1-45","citation":"Syrus, Sententiae Balbi 1-45","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-balbi/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/1.md","author":{"name":"Syrus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus"},"work":{"title":"Sententiae Balbi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"[Ab alio exspectes, alteri quod feceris.]\nAegrotis medicus magis est quam sanis opus.\nAliena uitia proferens tua audias.\nAlienum agas ita ut tuum non neglegas.\nAmes probatos, non amatos post probes.\n[Amici famam gloriam imputes tuam.]\nAmici uinclum arctissimum est sapientia.\nAmicos esse nolim, qui sunt diuites.\nAmicum laedit, etiam qui laedit ioco.\nAmicum raro acquiras, amittas cito.\nAmicus non est, nisi fortunae est particeps\nAmittunt sua plerique, cum aliena appetunt.\nAmoris unicum est coagulum fides\n[Animo uirum pudicae, non oculo eligunt.]\nArmare nescit, milites quem non amant.\nArmarium caue pectore habeas doctius.\nArtem sequare honestam, bene quam didiceris.\nAudendo uirtus crescit, tardando timor.\nAudendum est in periclo, ut possis uincere.\nAut poena est aurum aut decus aut parricidium.\nAut tibi ipse sis necesse est uilis aut pecunia.\n[Auarus damnum, ubi non lucretur, ingemit.]\nAuidissimus quisque est egeno proximus.\nBarba tangenda te uirum esse memineris.\nBello homines gladius, pace luxus uulnerat.\nBene qui loquitur, esse amicus coepit, qui male, desinit.\nBene si egeris, tibi ipse personam dabis.\nBeneficio saepe inimicos dando torqueas.\nBeneficium acceptum aeternae infigas memoriae.\nBeneficium ad homines consenescit celeriter.\nBlandiloquum caue amicum: semper dulcedo in amarum abierit.\nBlandum etiam in seruos esse oportet qui imperat.\nBoni futuri spes malorum est remedium.\n[Bonus animus laesus grauius multo irascitur.]\nBonus esse in alios non potest, qui in se est malus.\nBreuis sit ratio amicis, longa oratio.\nCaue amici inuidias inimici insidiis magis.\nCaue, quod turpe est facere, credas esse honestum dicere.\nCaue quicquam dicas, nisi quod scieris optime.\nCaue uincat error te aut decipiat cupiditas.\nConscientia animi didicit maledictum contemnere.\nConscientiae quam famae potius est intendere.\nConsilium luce, nocte agas conuiuium.\n[Cui omnes benedicunt, possidet populi bona.]\nCui quod dictum est non iuratum est, iuranti non creditur.","prev":null,"next":{"citation":"Sententiae Balbi 46-91","label":"Lines 46-91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-balbi/46"},"credit":{"text":"Syrus, Sententiae Balbi. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cbalb%7C001","quality":"proofread"}}